- PISONIANUS
- PISONIANUSDux celebris, a Probo Imperatore institutus. Ita enim Fl. Vopiscus in Probo, c. 22. Multa manu suâ fecit, duces praeclarissimos instituit. Nam ex eius disciplina Carus, Diocletianus, Constantius, Asclepiodorus, Annibalianus, Leonides, Cecropius, Pisonianus, Herennianus, Gaudiosus, Ursinianus, Herculius, Maximianus et coeteri, quos Patres nostri mirati sunt et de quibus nonnulli boni Principes exstiterunt, instituti sunt.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.